INDICA Rom

INDICA Rom
INDICA Rom
navigatio, indigitatur Vopisco in Firmo, Idem et cum Blemyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis: naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit. Sic libro sup. in Vita Probi inter praecipua Pacis bona numerat idem Auctor. quod multi navigarent: Indicam hanc navigationem sine dubio intelligens, cuius eâ aetate videntur Romani fuisse studiosiores. Fiebat autem omnis illa in Oceano Mer. quam Atlantici partem Vett. et Indicum et Erythraeum sive Rubrum Mare, appelârunt. Indorum enim nomen ita hîc accipitur, ut cum scribunt Historici, Traianum in Sinu Rubro classem instituisse, ut per eam Indiae fines vastaret. i. e. oras regionum, infra et supra Arabicum Sinum sitarum; quam Indiam ait ab Aegypto contingi, Ioseph. de Bell. Fud. l. 2. Atque ita saepe apud Geographos Graecos, Latinos, Arabes. Negotiatoriae itaque naves istae Firmi et aliorum aegyptiorum, e Myoshormo, Aegypti vetustissimo emporio, solventes, per Arabicum Sinum, pars Orientem, pars Occidentem versus, tendebant. Et quidem Orientalis navigationis terminum statuit Arrian. eudem, quem et orae universae Merid. quam totam Romani notam habuêrunt iam inde ab illius et Ptol. temporibus: neque illam solum oram, verum etiam continuam plagam, quae Orienti obversa, ita iam tum Romani notant, ut ad cognitionem illius non magna videatur facta accessio, per nostrorum hominum navigationes; quae ab alrera parte tantum terras Vett. ignotas nobis aperuêrunt. Nam Graecorum Romanorumque navigationes Occidentem versus, cum Arabicum et Avalitem sinum superavêrunt, ultra Prassum non progrediebantur: quod prom. est Aethiopiae inf. in ea, ut videtur, regione, quae hodie Monambico dicitur. Ut merito reprehendantur, qui existimant cognitam iam illis temporbus fuisse navigationem in eam Indiam, quam Occid. vulgo vocant. Mercatores autem, qui ad Indos currebant. λ᾿νδοδρόμοι dicebantur: a quibus diversi omnino erant λ῾νδικοπ λάςαι (pro qua voce alii λ᾿νδικοπλεύςαι legunt, in vet. Gloss.) Sic enim dicebantur Coloratores, coloribus parietes pingentes et colores tectoriis inducentes: in quibus praecipuum aut unum de praecipuis locum obtinebar Indicum, quod ex India veniebat, harundinum spumae adhaerescente limo, vide infra. Aliter iidem Στιλβωταὶ dicti etc. Vide Casaub. et Salmas. ad Vopisc. et Solin. l. c. De Belgarum vero hodiernorum in Indiam navigationibus Georg. Horn. Orb. Polit. ut et in voce Moluccae, item infra, Societas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • INDICA Gallina — hodie dicitur, non quod ex India primum id genus invectum, sed quia, quidquid ad nos transmarinum adfertur, Indicum vulgus appellare solet. In Boeotia enim et Graecia passim nascuntur, eaedem cum iis, quae meleagrides Vett. appellatae sunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Duchesnea indica — Scheinerdbeere Scheinerdbeere (Potentilla indica) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsida) …   Deutsch Wikipedia

  • Potentilla indica — Scheinerdbeere Scheinerdbeere (Potentilla indica) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsida) …   Deutsch Wikipedia

  • CD-ROM — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • DVD-ROM — DVD Read Only Memory (DVD Memoria de solo lectura) Disco con la capacidad de ser unicamente utilizado para ser leído, es muy versátil como el mismo nombre lo indica ya que puede contener diferentes tipos de contenido, Ej. Películas, Datos, Música …   Enciclopedia Universal

  • în — prep. 1. (Indică interiorul spaţiului unde are loc o acţiune, unde se află ceva, spre care are loc o mişcare) Intră în casă. ♦ (Indică suprafaţa pe care are loc o acţiune sau spaţiul dintre obiecte unde se află ceva, unde se produce o mişcare) Se …   Dicționar Român

  • Intel 8086 y 8088 — Intel 8088 Microprocesador Microprocesador Intel 8088 Producción 1979   1982 Fabricante(s) …   Wikipedia Español

  • la — LA1 prep. a. I. (Introduce complemente circumstanţiale de loc sau atribute care arată locul) 1. (Complementul indică direcţia sau ţinta unei mişcări, a unei acţiuni) S a dus la el. 2. (Complementul indică limita în spaţiu) Apa i a ajuns la umeri …   Dicționar Român

  • Nopalea — Opuntien Opuntia echios ist auf den Galápagos Inseln beheimatet. Sie gehört zu den großen, baumähnlich wachsenden Opuntienarten. Systematik …   Deutsch Wikipedia

  • Optunia — Opuntien Opuntia echios ist auf den Galápagos Inseln beheimatet. Sie gehört zu den großen, baumähnlich wachsenden Opuntienarten. Systematik …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”